Charter Document - 02151158

Charter Document - 02151158


Charter Number: 02151158
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0963
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino magnifico et venerabili cenobio quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli Ego Dado et uxor mea Oda et Arlegius donamus Deo et denominatis apostolis ad locum scilicet Cluniacum et fratribus inibi Deo militantibus pro remedio animarum nostrarum et anima Acardi ut Deus omnipotens nos et animam ejus dignetur de laqueo Diaboli liberare campum qui est situs in pago Matisconensi in agro Marciacense in villa Masilleaco vocant terminat ipse campus a mane Graona volvente a medio die increpito et terra de Cassaneto a sero rocca a circio terra Sancti Petri Infra istas terminationes totum ad integrum donamus atque transfundimus ut fratres prelibati cenobii ab hodie in omnibus quicquid voluerint faciant Si quis vero si nos aut ullus homo qui hoc donum calumniare presumpserit auri unciam unam componat et dehinc firmum et stabile permaneat cum stipulatione subnixa Actum Marciacense villa S Dadonis et uxoris sue et Arlei qui fieri et firmari rogaverunt S Teoce Dode et filiis eorum qui consenserunt S Rotlendis Frogueldis que in omnibus consenserunt S Eliodi Acardi Dedenci Richerii Benedictus scripsit in mense junio anno nono regnante Lotthario rege