Charter Document - 02151154

Charter Document - 02151154


Charter Number: 02151154
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0963
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato Cluniensi monasterio in pago Matisconensi sito ubi domnus Maiolus abbas preesse videtur Igitur ego in Dei nomine Teodericus subdiaconus dono aliquid pro remedio anime matris mee et omnium parentum meorum scilicet vineam unam totam ad integrum et campum unum totum ad integrum in pago Matisconensi in villa Kheidus qui terminantur de duobus partibus terra Sancti Petri Si quis vero quod futurum esse non credimus aliquam calumniam contra hanc donationis cartam generare temptaverit primitus iram Dei omnipotentis incurrat et a liminibus ecclesiarum extraneus habeatur et nisi resipuerit pars ejus sit cum illis qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis et fiscali censura liberas auri duas coactus componat et hec donatio a nobis facta et corroborata omni tempore firma et stabilis perseveret stipulatione subnixa S Teoderici subdiaconi S Girbaldi [fratris ejus] qui hanc donationem fieri jusserunt S Malvuini S Teutbodi S Aynardi sacerdotis S Girbaldi sacerdotis S Martini [S] Dominici S Azonis S Ingelberti Data mense marcio anno VIIII regnante Glotario rege Ego Ingelbaldus levita et monachus datavi subscripsi mense supra denominato