Charter Document - 02151153
Charter Number: | 02151153 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0963 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino fratribus Vuinibert emptore Igitur in Dei nomine Martin et Dominico et uxores illorum Arneldis et Custancia vendimus tibi aliquit de res nostras que sunt sitas in pago Matisconense in villa Colonicas hoc est campo et vinea insimul tenente qui terminet a mane et a sero terra Sancti Petri a medio et a cercio de ipsa hereditate et habet in longo perticas X et VIII in uno fronte devers medio perticas duas et pedes V in alio fronte II Infra istas terminaciones totum ad integrum tibi vendimus tradimus adque transfundimus et accepimus de te precium in valente solidos VI et dimidium et facias post hunc diem quicquit volueris in omnibus in ea tenore si de me nati vel procreati non advenit post meum discessum ad meos propinquos perveniat Si quis vero si nos aut ullus homo qui temptare vel calumniare presumpserit auri uncia media componat firma stabilis permaneat cum stibulatione subnixa Actum Lordoni S Martin et Dominico et uxores illorum qui fierent et firmare rogaverunt S Dadono S Bernerio S Eurart S Johan Benedictus scripsit datavit die lunis in mense marcio anno VIIII regnante Loterio rege