Charter Document - 02151152
Charter Number: | 02151152 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0963 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Dei eterni Chunradus nutu Dei rex Quiquis pro Dei amore aliquid impendere ecclesie Dei curaverit meritum sibi in futuro confidat Quapropter notum sit omnibus fidelibus nostris presentibus ac futuris qualiter pro Dei amore ac pro remedio nostre anime Adelane videlicet regine et infantum nostrorum res nostras que sunt site in pago Vienense scilicet locum qui vocatur Crottas cum omnibus appenditiis suis una cum molendino ad monasterium Sancti Petri Cluniacense monachosque suos per preceptum concederemus quod et libenter fecimus Volumus namque ac firmiter per hoc nostrum preceptum decernimus ut sanctus Petrus vel monachi ipsi famulantes omnem obtineant vigorem nullo obsistente vel contradicente Ut autem hoc nostrum preceptum ab omnibus observetur et a nemine umquam violetur manu nostra firmavimus et de sigillo nostro firmare jussimus Signum domni Chunradi regis Eynricus notarius ad vicem Keraldi episcopi recognovit Data X kal aprilis anno XXVI regnante Chuonrado rege feliciter Amen