Charter Document - 02151149
Charter Number: | 02151149 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0963 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dei omnipotentis amplissima largitas inter cetera pietatis sue beneficia etiam mortalibus in hoc consulit quatinus ex perituris eterna et labentibus mansura ex transeuntibus quoque non transeuntia adquirere possent Quod ego Josbertus et uxor mea Ermengardis cognoscentes donamus Deo et sanctis apostolis Petro ac Paulo Cluniensis monasterii cui domnus Maiolus [abba] preesse videtur aliquid ex rebus nostris quas de Antimio et uxore sua legaliter adquisivimus Sunt namque ipse res site in pago Arvernico in aice Cantilanico in vicaria Cantoiolensi in villa que dicitur Bislago in ipsa villa vineam unam cum curtilo sibi adherente He itaque res has fines habent de uno latus via de alio rivo de tercio terra de illo ormo Infra istas fines vel bodines positas totum ad integrum donamus Deo et jam dictis apostolis et ad denominatum locum ac monachis inibi manentibus pro remedio animarum nostrarum sive omnium parentum nostrorum necnon et pro seniore nostro Bertranno et filio ejus Stephano et faciant post hac die rectores supradicti loci in omnibus quicquid exinde placuerit facere absque ullo contradicente Si quis forte nos ipsi aut ullus ex propinquis nostris seu aliqua intromissa persona adversus hanc donationem a nobis libentissime factam venire vel calumniam aliquam inferre presumpserit primitus iram Dei omnipotentis incurrat et sanctorum apostolorum quorum res injuste sibi usurpare non est reveritus et nisi ab hac stultitia cessaverit in baratro supplicio cum his qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis exurendus tradatur nisi emendaverit deinde autem quod nequequam intermittatur his quibus vim inferre voluit coactus auri libras VII persolvat et inantea omnique tempore hec donatio firma et immobilis permaneat stipulatione subnixa S Josberti S Ermengardis uxoris ejus qui fieri et firmare rogaverunt S Condradi S Ingelberti sacerdotis S Antimii S Ramaldi S Ambrardi Data mense februario anno VIIII incliti regis Hlotharii Rodrandus ad vicem cancellarii scripsit