Charter Document - 02151146

Charter Document - 02151146


Charter Number: 02151146
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0963
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli Cluniensis monasterii cui preest domnus Maiolus abbas Igitur ego Sendelenus et Anselardus donamus Deo et supradictis apostolis aliquid ex rebus nostris pro remedio anime fratris nostri Arnulfi que sunt site in pago Matisconensi in villa Noglas hoc est vineam unam quam de Sperandeo conquisivimus totum ad integrum ut omnibus nobis in commune proficiat Si quis vero quod futurum minime speramus nos ipsi aut ullus ex propinquis nostris sive aliquis contra hanc donationem venire presumpserit non valeat vindicare quod repetit sed coactus potestate judicaria cui litem intulit auri libram unam persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco monasterio publice S Sendeleni et Anselardi qui hoc donum fecerunt S Stephani Maynardi Otterii Vuichardi Data mense januario anno nono regnante Lotthario rege