Charter Document - 02151143
Charter Number: | 02151143 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0962 - 0973 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Otto divina favente clementia imperator augustus Imperiali congruit excenlentie ut ecclesiarum Dei benignitatis sue munere foveat que si talibus studet negotiis exercere procul dubio et temporalem exiget vitam et eternam felicius obtinebit Idcirco noverit omnium fidelium sancte Dei ecclesie nostrorumque presentium scilicet ac futurorum industria Adeleidam imperatricem dilectam nostram conjugem humiliter nostre serenitatis exorasse clementiam quatinus ob amorem Dei omnipotentis animeque nostre remedio corticellam unam que vocatur sic que actenus Johannis cujusdam presbiteri fuit de ordine sancte Ticinensis ecclesie nunc vero juri regni nostri Italici pertinere videtur concederet atque largiri dignaremur cenobio sancti Petri apostoli quod nuncupatur Cluniacus Nos autem precibus nostre prefate conjugis exorati predictam corticellam cum omni integritate libenti animo eidem beato Petro apostolo prout juste ac legaliter possumus concedimus donamus atque largimur et de nostro jure atque dominio in ejus jus et dominium omnino transfundimus ac delegamus una cum terris casis mansis vineis pratis campis pascuis silvis stalareis salictis sationibus molendinis piscationibus aquis aquarumve decursibus et cum omnibus que dici vel nominari possunt ad predictam corticellam juste ac legaliter pertinentibus vel aspicientibus in integrum