Charter Document - 02151142

Charter Document - 02151142


Charter Number: 02151142
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 0962 - 0963
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Placuit atque convenit inter domnum Maiolum abbatem et ceteris fratribus necnon et Girardo ut de terris suis inter se commutarent quod ita et fecerunt In primis dat Girardus ad partes Sancti Petri campum qui est situs in pago Matisconensi in agro Marciacense subtus Lordonem dicitur qui terminat de omnibus partibus terra Sancti Petri et habet in longum perticas XXIIII et in latum IIII Infra istas terminationes totum ad integrum et post hunc diem in omnibus facite quicquid vultis Si quis vero hoc calumniare presumpserit auri unciam mediam componat et dehinc firmum et stabile permaneat cum stipulatione subnixa Actum apud Lordonem S Girardi qui fieri et firmare rogavit S Seiverti scabinei S Engelardi S Martini Aremberti Aimari Data per manum Benedicti anno nono Lottharii regis