Charter Document - 02151141

Charter Document - 02151141


Charter Number: 02151141
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0962 - 0963
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Divina pietate fidelibus concessum est [ut ex rebus quas jure possident eterna valeat merces acquiri] Quapropter ego Rainardus hec cogitans dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniacensis monasterii ac fratribus inibi commanentibus aliquit ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in agro Galoniacensi in villa Castello hoc est curtilis cum vinea in uno tenente duas partes et tertiam quousque redempta sit terminat vero de duobus partibus [terra Sancti Petri a cercio autem via publica a mane terra Leudbaldi Et in alio loco in eadem villa aliam vineam dono que habet in longitudine perticas XVI in latitudine IIII terminatur vero de duabus partibus terra Leotpranni a sero autem via publica a medio die terra Dominici atque heredibus ejus] Istas itaque res superius denominatas dono Deo et supradictis apostolis pro redemptione [anime mee ac parentum meorum ut nobis omnibus in futuro juditio pius remunerator appareat] Ea ratione ut quandiu vixero teneam ac possideam et singulis annis in vestitura in festivitate sancti Petri sex denarios persolvam Si quis vero [quod futurum nequaquam esse estimo aut ego aut ullus homo contra hanc donationem venire voluerit omnino non valeat vindicare quod cupit sed cogente potestate judicaria cui litem intulerit auri libram unam componat et donatio ista inconcussa permaneat] Actum Castello villa publice S Rainardi et uxoris ejus Girberge qui fieri rogaverunt [S Otberti et Maigaudi et Amalberti et Dominici et Tedini et Anselmi et Dacberti et Gooldi] Ego frater Rothardus ad vicem cancellarii scripsit anno VIIII regnante Hlothario rege