Charter Document - 02151140
Charter Number: | 02151140 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0962 - 0963 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato Cluniensis monasterii cui preest domnus Maiolus venerandus abbas Ego igitur Wichardus cedo ad ipsum locum et ad predictos apostolos res meas que sunt site in pago Matisconense in agro Buferias in villa Dunziaco hoc est mansum quem Bernardus michi dedit cum vineis terris pratis silvis aquis servis et ancillis quicquid ad ipsum mansum aspicit et in ipsa villa dono alium mansum quem de Guntardo adquisivi As autem res dono pro anima mea et pro anima Bernardi qui has res mihi dedit eo tenore dum ego Wichardus advixero teneam post meum discessum ad supradictum locum perveniant et annis singulis vino sextarios VI persolvam Si quis vero si ego aut ulla persona contra hanc donationem aliquam calumniam inferre voluerit primitus iram omnipotentis Dei incurrat et sanctorum apostolorum offensam incidat et cum diabolo in inferni baratro dampnatus nisi ab hac nequitia cessaverit cogente potestate auri libras V persolvat et hec donatio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco monasterio S Vuichardi qui fieri et firmare rogavit S Nadalis S Arenberti S item Wichardi S Ermenbert S Rorgi S Grifo S Gauffredi S Aydoardi S Mainardi S Landrici S Jarentoni S Acberti Ego frater Ingelbaldus levita ad vicem cancellarii scripsi anno VIIII regnante Lothario rege