Charter Document - 02151135
Charter Number: | 02151135 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0962 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ego Sitbrannus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in comitatu Matisconense in villa Marciaco hoc est cultilus cum supraposito et vinea simul tenente et terminatur de duabus partibus fossata et increpito a meridie terra Concendo a sero via publica Infra istas terminationes totum ad integrum usque ad inquirendum trado atque transfundo ad predictum locum eo tenore ut quandiu vixero teneam vel possideam et in tempore vindemiarum in vestitura IIII sextarios de vino persolvam post meum autem discessum ad Sanctum Petrum perveniant Si quis autem quicunque sit ille hanc donationem calumniare presumpserit iram incurrat Dei omnipotentis omniumque sanctorum nisi emendaverit coactusque censura vulgali cui litem intulerit auri libram componat et postea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Sitbranni qui donavit et firmare rogavit S Ode et Arlei qui consenserunt S Dadonis S Teudini S Deodini S Ildeberti S Constantii S Tetberti S Beraldi Data mense augusto regnante Lothario rege anno VIII Stephanus scripsit