Charter Document - 02151132

Charter Document - 02151132


Charter Number: 02151132
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0962
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Divina pietate antiquitus sanccitum est ut de rebus temporalibus sine dubio premia eterna possint acquiri Qua de causa iccirco ego Bovo et filius meus Ainardus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniacensis monasterii aliquid de rebus nostris pro remedio anime Atonis filii mei atque parentum nostrorum ut eis Dominus veniam peccatorum suorum largire dignetur Sunt autem ipse res site in pago Matisconensi in fine Ciciacensi et in fine Euriaco ac in villa Bassiaco hoc est mansum indominicatum cum vinea et prato simul tenente terminatur autem de duabus partibus a mane et a medio die terra Radulfi et ad suos heredes a sero via publica a cercio Aroaldi et ad suos heredes et terra Sancti Petri et quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur videlicet campis vineis pratis silvis aquis et salciaco totum ad integrum donamus ad supradictum locum a die presenti et in posterum ut faciant rectores jam dicti monasterii quicquid exinde facere voluerint sine ullo contradicente Si quis vero quod minime futurum esse credimus nos ipsi aut ullus de heredibus nostris contra hanc donationem a nobis libentissime factam venire presumpserit non valeat vindicare quod repetit sed insuper cui litem intulerit cogente judicaria potestate auri libras IIII persolvat et donatio ista firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Bovoni et Ainardi qui fieri et firmare rogaverunt S Ainardi fratris ejus et Gausceranni et Gausberti et Malvuini et Gisoni et Giraldi et Ragnerii Data mense junio anno VIII regnante Lothario rege Ego frater Rothardus scripsi