Charter Document - 02151130
| Charter Number: | 02151130 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0962 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina pietate antiquitus sanctitum est ut ex rebus transitoriis premia eterna valeant adquiri Qua de re ego Rothardus premonitus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid de rebus mei juris que sunt site in pago Matisconensi in agro Dariacensi in villa Maliaco hoc est unum mansum indominicatum et quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur in campis vineis silvis pratis aquis aquarumque decursibus videlicet talem partem qualem ibi visus sum habere Dono etiam unam ancillam nomine Ildegardem Hanc autem donationem facio pro anime mee remedio et omnium fidelium christianorum eo tenore ut monachi prefati loci quicquid voluerint faciant sine contradictione Si quis vero quod minime futurum esse credo calumniare presumpserit non valeat vindicare quod repetit sed cogente judiciaria potestate auri uncias III persolvat Actum Cluniaco publice S Rothardi qui donavit et firmare rogavit S Rotrudis uxoris ejus que consensit [S] Sigeverti S Aremberti S Aynonis S Adam S Rotgerii S Rainberti S Dedenchi Rothardus scripsit kalendis junii regnante Lothario rege anno VIII
