Charter Document - 02151129

Charter Document - 02151129


Charter Number: 02151129
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 0962
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Placuit atque convenit inter domnum ac venerabilem Maiolum abbatem et Ricardum quasdam res suas per comcammium inter se commutare quod et fecerunt Dedit ergo Ricardus ipse beatis apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum res suas in pago Matisconensi in agro Galoniacensi in villa Camiliaco hoc est locos curtiferos prata campum qui habet in longum perticas CCLXVIIII et alium campum qui est de ista ripa rivuli qui Merdantius dicitur et partem suam de capella Sancti Leodegarii et queque infra istam ripam jam dicti rivuli habebat ipse Ricardus totum quesitum et ad inquirendum dedit ex integro beato Petro et monachis de Cluniaco sic dicens domno Maiolo abbati [] monachis Hec omnia trado atque transfundo de jure meo in jus vestrum ut ab hac die inantea faciatis de his quod melius placuerit vobis nullo contradicente Si quis vero de heredibus meis vel de quibuscumque presumptoribus et callidis commutationem istam et conventionem destruere temptaverit nichil prevaleat nichilque possit et insuper reus duas libras de auro componat et hec commutatio atque conventio firma stabilisque permaneat Actum in atrio Sancti Petri apud Buidonem villam S Richardi qui commutationem atque conventionem istam fecit et per cartam firmari rogavit S Girardi item alterius Girardi Albuini Anselmi Davit Arnulfi Tedini Anseisi Ego Lambertus indignus sacerdos datavi in mense maio IIII feria anno VIII regnante Lothario rege