Charter Document - 02151127

Charter Document - 02151127


Charter Number: 02151127
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0962
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Chuonradus divino munere largiente piissimus rex Mos regalis celsitudinis est omnibus sanctis subvenire ac in cunctis bonis operibus perfectis stare Quapropter noverit omnium fidelium nostrorum presentium ac futurorum atque omnium christianorum industria qualiter nos una cum matre nostra Berta ac fratre nostro Ruodulfo inspirante pietate divina et pro remedio animarum nostrarum ac parentum nostrorum donavimus ecclesie Sancte Marie Paterniensis nostrum alodum per cartas ut ibidem Deo famulante subsidium haberent dehinc per interventum prelibate matris nostre ac fratris et per nostri precepti paginem id ipsum secundum morem nostrum corroboraremus quod et fecimus Volumus namque ac firmiter per hoc nostrum preceptum decernimus ut sicut prefate carte commemorant denique et hoc noster avus adquisivit in pago Vuisliacense in loco qui dicitur Curte simul cum fratre nostro Ruodulfo ad illum altarium ubi nostre matris corpus requiescit concedimus ac insuper monetam cum mercato prefati loci possessores habeant et quemcumque abbatem eligere voluerint habeant potestatem atque licentiam Hec omnia suprascripta que in predictis cartis inserta videntur de nostro jure hereditario in illorum jus et dominationem sollemni more transferimus ut habeant teneant firmiterque possideant absque alicujus contradictione Ut autem hoc nostrum preceptum ab omnibus observetur et a nemine umquam violetur manu nostra firmavimus ac de sigillo nostro subtus consignare jussimus Signum domni Chuonradi piissimi regis Einricus ad vicem Keroldi episcopi recognovit Data VI idus aprilis anno ab incarnatione Domini nostri Jhesu Christi DCCCCXXXVII anno regnante domno nostro Chuonrado rege XXIIII Actum civitate Lausona feliciter Amen