Charter Document - 02151126
Charter Number: | 02151126 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0962 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
TELMA - Chartae galliae CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Cunctis sane considerantibus patet quod ita Dei dispensatio quibusque divitibus consulit ut ex rebus transitoriis que possidentur si eis bene utantur semper mansura premia valeant promereri Quod videlicet divinus sermo possibile ostendens atque ad hoc omnino succedens dicit Divitie viri redemptio anime ejus Quod ego Bertha dono Dei Regina sollicite perpendens ac proprie saluti dum licitum est providere cupiens ratum imo pernecessarium duxi ut ex rebus que temporaliter mihi collate sunt ad emolumentum anime mee aliquantulum impertiar quippe que adeo in his videor excrevisse ne fortassis totum ad curam corporis in supremo redarguar expendisse quin potius cum suprema sors cuncta rapuerit quiddam mihi gaudeam reservasse Que scilicet causa nulla specie vel modo congruentius posse fieri videtur nisi ut juxta preceptum [non] ad tempus sed continue [] Monastica possessione congregatos ex propriis sumptibus sustentem ea siquidem fide ea spe ut quamvis ipsa contemnere nequeam tamen dum mundi contemptores quos justos credo susceperim justorum mercedem accipiam Igitur Omnibus in unitate fidei viventibus Christique misericordiam prestolantibus notum sit quod ob amorem Dei et Salvatoris Jesu Christi res juris mei sancte Marie videlicet et sancto Petro et sancto Joanni et sancto Mauritio cum sociis suis et illis Sanctis qui in isto loco requiescunt qui dicitur Paterniaca consentientibus filiis meis Conrado gloriosissimo Rege necnon et Rodolpho Duce de propria trado dominatione ipsum terni acum cum omnibus rebus ad ipsum pertinentibus mancipiis utriusque sexus cum prediis suis quorum nomina hic tenentur scripta [excepto uno prato ad domum Petri] campis pratis silvis aquis aquarum decursibus farinariis exitibus et regressibus cultis et incultis unam Ecclesiam ad Carcerem cum appenditiis suis et aliam Ecclesiam ad Pulliacum tertiam id est Capellam ad Pibirsin cum omnibus illuc pertinentibus et tale predium quale acquisivi in Votone et Vocisino et Itispurga et filiis ejus cum omni integritate Dono sancte Marie et supradictis Sanctis ego Bertha gratia Dei Regina primum pro amore Dei deinde pro anima domini mei beati Rodulphi Regis et pro anima filii mei Burchardi Episcopi et eorum quorum debito sumus et Othonis gloriosissimi Regis necnon pro anima filie mee Regine Adheleide et filiorum meorum Conradi serenissimi Regis et Rodolphi Ducis et pro me ipsa et pro salute animarum nostrarum et corporum et omnium qui propter amorem Domini istud templum Dei gubernare aut augere volunt pro statu etiam et integritate Catholice Religionis eo siquidem dono tenore ut in honore sancte Marie et supradictorum Sanctorum Monasterium regulare construatur ibique Monachi juxta Regulam beati Benedicti viventes congregentur qui ipsas res perenni tempore possideant teneant habeant atque ordinent ita dumtaxat ut ibi venerabile orationis domicilium votis ac supplicationibus fideliter frequentetur conversatioque celestis omni desiderio et ardore intimo perquiratur et expectetur sedule quoque orationes postulationes atque obsecrationes Domino dirigantur tam pro me quam pro omnibus prescriptis rebus sub potestate et dominatione Maioli Abbatis qui quamdiu vixerit secundum suum scire et posse eis regulariter presideat post discessum vero ejus habeant iidem Monachi potestatem et licentiam quemcunque sui Ordinis secundum placitum Dei atque Regulam S Benedicti promulgatam eligere maluerint Abbatem atque Rectorem ita ut nec alicujus potestatis contradictio ne contra religiosam [] impediantur per quinquennium autem Rome x solidos ad limina Apostolorum ad concinnanda luminaria prefati Monachi persolvant habeantque tuitionem ipsorum Apostolorum atque Romani Pontificis defensionem et ipsi Monachi corde et animo pleno prelibatum locum pro posse et nosse suo edificent Volumus etiam ut nostris successorumque nostrorum temporibus prout opportunitas atque possibilitas ejusdem loci sese dederit quotidie misericordie opera pauperibus indigentibus advenis peregrinantibus summa intentione ibidem exhibeantur Placuit etiam huic testamento inseri ut ab hac die nec nostro nec parentum nostrorum nec fastibus regie magnitudinis nec cujuslibet terrene potestatis jugo subjiciantur Monachi ibidem congregati nec aliquis Principum secularium non Comes quisquam nec Episcopus quilibet nec Pontifex supradicte Sedis Romane [per Deum et in Deum omnesque Sanctos ejus et tremendi Judicii diem contestor deprecor] invadat res ipsorum Dei servorum non distrahat non minuat non precambiat non benefici et alicui non aliquem Prelatum super eos contra eorum voluntatem constituat Et ut hoc nefas omnibus temerariis ac improbis arctius inhibeatur adhuc idem inculcans subjungo et hoc obsecro vos o sancti Apostoli et gloriosi Principes terre Petre et Paule et te Pontifex Pontificum Apostolice Sedis ut per auctoritatem Canonicam et Apostolicam quam a Domino accepisti alienes a consortio sancte Dei Ecclesie et sempiterne vite predones et invasores atque distractores harum rerum quas sancte Marie et predictis Sanctis hilari mente promptaque voluntate dono sitisque tutores ac defensores jam dicti loci Paterniaci et servorum Dei ibi commorantium ac commanentium harum quoque omnium facultatum propter elemosinam et clementiam ac misericordiam piissimi Redemptoris nostri Si quis forte [quod absit et quod per Dei misericordiam et patrocinia Apostolorum evenire non estimo] vel ex propinquis aut extraneis vel ex qualibet conditione vel potestate qualicumque calliditate contra hoc testamentum quod pro Dei amore omnipotentis ac veneratione sancte Marie matris Domini et predictorum Sanctorum fieri sancive aliquam concussionem inferre tentaverit primum quidem iram Dei omnipotentis incurrat auferatque Deus partem illius de terra viventium et deleat nomen ejus de libro viventium fiatque pars illius cum his qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis et cum Dathan et Abiron quos terra aperto ore deglutivit et vivos infernus absorbuit perpetuam incurrat damnationem socius quoque Jude Domini proditoris effectus eternis cruciatibus retrusus teneatur et ne in presenti seculo humanis oculis impune transire videatur in corpore quidem proprio future damnationis tormenta experiatur sortitus duplicem direptionem cum Heliodoro et Antiocho quorum alter acribus verberibus coercitus vix semivivus evasit alter vero superno nutu percussus putrescentibus membris et scatentibus vermibus miserrime interiit ceterisque sacrilegis qui erarium domus Dei temerare presumpserunt particeps existat habeatque nisi resipuerit Archiclavum totius monarchie Ecclesiarum juncto sibi sancto Paulo obstituram et ameni Paradisi aditus contradictorem quos si vellet habere poterat per se piissimos intercessores secundum mundialem vero legem his quibus intulerit calumniam centum auri libras cogente judiciaria potestate compulsus exsolvat et congressio illius frustrata nullum omnino obtineat effectum Sed hujus firmitas testamenti omni authoritate suffulta semper inviolata ac inconcussa permaneat cum omni stipulatione subnixa Signum domine Berthe Regine que hanc traditionem cum manibus filiorum suorum Conradi Regis ac Rodolphi Ducis subtus confirmavit Signum Conradi filii Regis Signum Henrici Comitis Signum Eleardi Signum Gausleni Signum Abo Signum Wandalrici Signum Azzonis Signum Aivonis Signum Burewardi Signum Engescaldi Signum Merii Signum Rudolphi Comitis Signum Anshelmi Signum Adelgohhi Signum Woradi Signum Borno Ego Sunthardus hanc cartam ad vicem Ponchoni Cancellarii scripsi Data in Die Martis Kal Aprilis anno xxiv regnante Conrado Rege Actum vero Lausona civitate