Charter Document - 02151125
Charter Number: | 02151125 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Mortgage |
Date: | 0962 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino fratribus Giroldo et filio suo Amalfredo et Sisfredo emptores Ego Teuttardus et uxor mea nomen Eslendis pariter inpignoratores impignoravimus nos vobis in locum causione it est curtilus cum manso et curte et exivo simul in se tenente qui est situs in pago Ludunense in agro Candeacense in villa Metono terminat a mane Giroldus tenet a medio die terra Vuinamari a sero et a sercio Giroldus tenet Infra istas fines vel terminaciones ipsa terra impignoramus in locum causione at annis IIII pro solidos XII et si Teutardus et Eslendis at ipsum terminum ipsos solidos reddituri sunt Giroldus et Amalfredus et Sisfredus ipsa hereditate recedant et si a terminum ipsos solidos reddituri non sunt veniant justi preciatores qui ipsum curtilum preciaveren et quod justum fuerit Girolt et Amalfredus et Sisfredus absolvant Et si quis vero quod et futurum est minime credimus si nos ipsi aut ullus homo aut ullus ex heredibus nostris qui in nostra hanc impignoratione inquietare vel infrangere voluerit nihil valeat vindicare quod repetit set componat tantum et alium tantum quantum ista impignoratione meliorata valuerit et inantea impignoracione ista firma permaneat cum stibulacione subnixa S Teutar S Aslendis qui impignoracione ista fieri et firmare rogaverunt S Justino S Ardenco S Bradanco S Vuigono S Metoni S Costavelo S Leutberg S Vandran Ego Airoenus presbiter rogatus scripsi datavi die lunis in mense februario anno XXV regnante Gondrado rege