Charter Document - 02151123
Charter Number: | 02151123 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0962 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina pietate hoc hominibus concessum est ut ex rebus quas jure possidere videntur eterna valeat merces adquiri Quapropter ego Amblardus et Rodoidis donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniacensi monasterio aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi in vicaria Castello ac in villa Calmariaco hoc est mansum indominicatum cum omnibus sibi pertinentibus videlicet campis vineis pratis silvis et insuper quicquid in ipsa villa visi sumus habere pro animarum nostrarum ac fratris mei Rainaldi remedio necnon etiam in locum sepulture illius et mee cum de hoc seculo migraverimus quatinus omnipotens Dominus in futuro judicio peccatorum nostrorum veniam largire dignetur ac celestis regni participes esse faciat Si quis vero nos ipsi aut ullus homo contra donationem istam venire voluerit omnino non valeat vindicare quod repetit sed insuper potestate cogente cui litem inferre visus est auri libras IIII solvat et inantea donatio firma et stabilis omni tempore permaneat S Amblardi levite et Rodoidis qui fieri et firmari rogaverunt S Constantini S Arnulfi S Grimaldi S Droconi S Aimoni S Dadoni S Vuichiranni Data mense januario anno VIII regni Lotharii regis Frater Rotardus ad vicem cancellarii scripsit