Charter Document - 02151121

Charter Document - 02151121


Charter Number: 02151121
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0962
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus christianis tam presentibus quam futuris quod ego Aroardus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis pro anima fratris mei Rotberti et in locum sepulture ejus que res sunt site in pago Matisconensi in agro Ipgiacensi in villa que vocatur Curciacus hoc est vineam que terminatur de tribus partibus terra Sancti Vincentii a sero via publica Infra istas terminationes totum ad integrum dono ea ratione ut quandiu vixero teneam et possideam et singulis annis in vestitura VI denarios in festivitate sancti Petri que est III kal julii persolvam post meum vero [discessum] ad Sanctum Petrum perveniat Si quis vero quod minime futurum credo calumniare presumpserit non valeat vindicare quod repetit sed cui litem intulerit coactus auri libras II componat et postea inconvulsa permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Aroardi qui donavit et ipse firmavit S Warini qui consensit S Arbranni S Arnulfi S Aldulfi S Andree S Adalberti Data VI kalendas februarias anno VIII Lotharii regis Rothardus scripsit