Charter Document - 02151117

Charter Document - 02151117


Charter Number: 02151117
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0961 - 0962
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sicut indubitanter fides credentium tenet ita Christi benignitas mortalibus consulit ut ex bonis temporalibus que lege mortis amissuri sunt mansura perhennis vite premia sibi valeant procurare ut scriptum est Divitie viri redemptio anime ejus Quapropter in Dei nomine ego Bladinus et Rosmodis femina donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniensis monasterii cui preest domnus Maiolus abbas aliquid ex rebus Ingelberti pro ejus anima sicut ipse nobis ante mortem suam commendavit hoc est vinea que est sita in pago Matisconensi in agro Coliniacensi ac in villa Seia habente perticas XXIII in conclusione terminatur vero in omnibus partibus terra Sancti Petri Et donamus etiam in villa que dicitur Prilingas curtilem unum ubi grania est quicquid inibi visus fuit habere terminatur autem a mane silva a medio die via publica a cercio Sancti Petri a sero Adalberti et ad suos heredes Item in ipsa villa donamus quicquid habuit in illo campo qui est inter duos boscos et in alio loco [latus Avaloso] similiter donamus boscum quantum inibi habuit Si quis vero nos ipsi aut ullus homo quod futurum esse minime credimus contra hanc donationem venire presumpserit non valeat vindicare quod repetit sed potius iram Dei omnipotentis incurrat ac sanctorum apostolorum quorum res invadere non est veritus et insuper cui litem intulerit auri libras III persolvat et inantea donatio ista omnique tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Cluniaco monasterio publice S fratris supradicti Ingelberti Bladini et uxoris ejus Rosmodis qui fieri et firmare rogaverunt S Raimberti S Bladini S Maimberti S Stephani S Raifredi S Matberti S David S Hilisabet S Deodata S Adalberti presbiteri Data mense novembri anno VIII regnante Hlothario rege Frater Rothardus ad vicem cancellarii scripsit