Charter Document - 02151114
| Charter Number: | 02151114 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0961 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina pietate concessum est ut de rebus transitoriis eterna valeat merces adquiri Quapropter ego Rotrudis dono Deo et sanctis ejus Petro et Paulo Cluniacensis monasterii quicquid in illo campo habeo quem ego et Arlaudus senior meus conquisivimus pro remedio anime mee ac filii mei Huberti atque Ricoardi ut nobis Dominus in futuro judicio propitiare dignetur totum ad integrum trado adque transfundo ab hodierna die et inantea ut faciant monachi supradicti loci quicquid exinde facere voluerint sine ullo contradicente Si quis vero quod futurum esse minime credimus contra hanc donationem venire voluerit non valeat vindicare quod repetit sed insuper cui litem intulit coactus auri libram componat Actum Cluniaco S Rotrudis qui fieri jussit S Ricoardi S Helene S Rotlindis S Mannoni S Vualdoni S Vualdini S Girardi S Gunteri Data II kalendas decembris anno VIII regnante Lothario rege Rothardus scripsit ad vicem cancellarii
