Charter Document - 02151106

Charter Document - 02151106


Charter Number: 02151106
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0962
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino fratribus Leutbaldo presbitero Nos quidem Johannes et uxor sua Leutberga et Constantius venditores vendimus nos tibi campum unum increpitum in pago Matisconense in agro Viriacense in villa Senosanis vocat habet fines et terminationes a mane de ipsa hereditate et via vicinabila a media die Raculfo presbitero a sero Sancti Petri a cercio Isimbardi habet in longo perticas XXX et VIIII in ambis frontibus X et pedes VII Infra istas terminationes et perticationes vendimus vobis et accepimus de vobis pretium sicut inter nos convenit invalentem denarios XX et fatias post hac die et deinceps quicquid volueritis nullum contradicentem Si quis vero venditionem istam contradixerit non valeat hec vindicare quod repetit sed cui litem inferre presumpserit ex auro untias duas componat et hec venditio firma et stabilis permaneat constipulatione subnixa Actum Sancti Petri S Johanni et uxori ejus Leutbergane S Constantii et Dominica qui fieri et firmare rogaverunt S Johanna et Arlafredi qui consenserunt S Isimbardi S Ingelmari S Adelelmi S Eurardi S Paschali S Rotmundi Data per manum Marcellini presbiteri sub die lunis mense maio anno VII regnante Lothario rege