Charter Document - 02151098
Charter Number: | 02151098 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0960 - 0961 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina propiciante clemencia concessum est fidelibus ut ex rebus terrenis atque transitoriis si eis bene utantur et Deo sacrisque locis in elemosina ad victum Deo servientium largiti fuerint eterna valeant consequi premia dicente sacra Scriptura Divitie viri redemptio anime ejus et Dominus in Evangelio Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Idcirco ego Leuterius considerans mihi utile esse in futurum et anime mee necessarium dono Deo et ejus genitrici gloriosissime Virginis Marie sanctisque apostolis ejus Petro et Paulo atque Andrea in monasterio Cluniaco constructo in comitatu Matisconensi ubi domnus Maiolus abbas reverendus preesse videtur aliquid ex rebus mee proprietatis pro remedio anime mee et uxoris mee Aldeberge et genitoris mei Odonis atque genitricis Rottrudis necnon fratrum meorum Leotaldi et Umberti hoc est capellam in honore sancte Columbe constructam in comitatu Matisconensi sitam cum omnibus suis appendiciis et omnibus rebus ad se pertinentibus vineis scilicet pratis campis arboribus pomiferis [et inpomiferis] silvis aquis aquarumque decursibus exitibus et regressibus et cum decimis ad se pertinentibus quesitum et ad inquirendum Dono etiam ad eundem locum ancillam nomine [] Hec omnia ad prefatum monasterium ea ratione dono ut quandiu vixero tempore usu fructuario teneam et possideam et festivitate suprascripte sancte Columbe ad jam dictum monasterium IIII denarios aut ceram ejusdem precii in censu singulis annis persolvam post discessum vero quandoque meum res denominate cum omni integritate ad sepe dictum monasterium sine ullius contrarietate perveniant Si quis vero quod futurum minime spero ego ipse vel ullus ex heredibus meis sive aliqua opposita persona contra hanc donationis cartam aliquam contrarietatis litem generare temptaverit nullo sibi opem sperente confusus abscedat et insuper compellente potestate judiciaria liberas auri III solvere quibus litem intulerit cogatur et donatio ista per cuncta succedentium tempora inconvulsa et stabilis perseveret S Leuterii qui fieri et firmare rogavit S Achini presbiteri S Richardi S Jacob S Rothar S Tedini S Jozeranni S Bodoni S Aimardi S Anscheri S Gislardi S Odonis S Leutaldi qui consenserunt Clemens subscripsit Actum Cluniaco anno regnante Hlothario rege VII