Charter Document - 02151097
| Charter Number: | 02151097 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0959 - 0960 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina pietate concedente legumque auctoritate sanctitum est ut si quis de rebus sibi a Deo collatis aliquid Deo in elemosinam sanctis quoque suis contulere voluerit plenariam habeat facultatem Unde ego Archinbodus et uxor mea Rotgardis stultum esse cogitantes si bona nostra absque Dei servitio inutiliter devastaremus cogitare nobiscum cepimus quid gratum atque dignum Deo offerre possemus nihil dignius invenientes quam ut ecclesiam Dei bonis nostris ditaremus et ex nostra abundantia temporali servorum Dei inopiam suppleremus quatinus et in futuro ipsi nobis ex sua subveniant Ob hoc donamus res nostras que sunt site in pago Lugdunensi in agro Tosiacensi in villa Nonedis scilicet curtilum cum vinea et arboribus terminatur a mane de ipsa hereditate et a medio die a cercio cum heredibus a sero via Infra istas terminationes donamus ad integrum quicquid ad ipsum addicit et pertinet curtilum hoc sunt campi prata pascue quesita et inquirenda etiam molinarium quod dicitur Campanel Preter hoc quicquid videmur in villa que dicitur Melerges habere donamus similiter etiam et pratum Si quis autem quod non credimus fore futurum donum hoc calumniare vel inquietare presumpserit ejus pars nisi resipuerit cum Juda Domini traditore et Datan et Abiron quos terra vivos absorbuit existat insuper II uncias auri persolvat et nostra donatio semper firma permaneat stipulatione subnixa S Archinbodi et uxoris sue Rotgardis qui elemosinam istam fieri et firmare rogaverunt S Acardi S Agoni S Adane S Fareldi consensum et voluntatem hujus elemosine prebentis S Sicardi presbiteri S Anconis S Aimerici S Christiani S Otberti S Sioldi S Lanfredi S David Ego Constancius rogatus scripsi die lunis mense julio anno XXIIII regnante Gonrao rege
