Charter Document - 02151095

Charter Document - 02151095


Charter Number: 02151095
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0960
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Domini nostri Jesu Christi Dilectissimo nepote meo Girberto Ego quidem in Dei nomine Consortia pro amore et bona voluntate mea que circa te abeo propterea cedo tibi ad die presente cessumque in perpetuo Deo auxiliante esse volo hoc sunt proprias meas juris mei que sunt sitas ipsas res in pago Viennensi in agro Conriacense in loco ubi vocabulum est Fumonte hoc est casa indominicata una cum capella que est in honore sancti Juliane dedicata vel cum suis omnis appendiciis id est Tepianis sive Planicias Gravicias et Auzelatus Autnatus et Musciacus in est in edificiis casis astantibus casaricis ortis areis vineis vinealis campis pratis pascuis silvis decimis rivis fontibus arboribus pummiferis et impummiferis aquis aquarumque decursibus accessis omnia et ex omnibus quicquid ad ipso manso aspicit vel aspicere videntur res et mancipia usque inexquisitum vel adquirendum este dilecte nepote meus jam superius nominatus ad die presente sub integro tibi cedo et secundum meam legem salicam per andalanc tibi manibus trado ea tamen ratione dum modo vivo usum et fructum mihi reservo nisi tantum per unumquoque anno modium unum de annona et alium de vino in vestitura recipias post coque vero meum discessum de ista omnia superius nominata res et mancipia abeas potestatem ad faciendum quicquid volueris tam tu quam heredes tui liberam adque firmissimam in omnibus et in Dei nomen abeatis potestatem perpetualiter ad possidendum ad habendi vendendi donandi seu liceat commutandi vel quicquid exinde facere volueris liberam abeatis potestatem Et si quis contra hanc donatione ista quam ego ex spontanea voluntate mea fieri decrevi venire dicere aut aliquid inquietare presumserit non valeat vindicare quod repetit sed insuper sit culpabilis et impleturus una cum fisco auri liberas VII et cum eo tantum et alium tantum quantum ipsas res et mancipia jam superius nominatas valere potuerant et ec omnis presens donatio ista firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Consorciane qui donatione ista in presente fieri et firmare rogavit Ermengerius rogatus scripsit