Charter Document - 02151094

Charter Document - 02151094


Charter Number: 02151094
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0962
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quanta vel qualis sit uni cuique homini potestas ex rebus suis dandi vel vendendi nullus ignorat qui piissimorum principum leges novit Quapropter ego Karolus comes notum esse volumus presentibus et futuris sancte Dei ecclesie fidelibus qualiter veniens quidam serviens noster nomine Rotboldus rogavit me ut me ex quibusdam rebus suis cartam venditoriam facerem cuidam canonico Sancti Mauricii nomine Vuarmerio Sunt autem ipse res site in pago Viennensi in agro Repentinis in villa Brociano Superiore duo videlicet curtili cum vineis et campo simul tenente que scilicet res terminantur in latere meridiano terra Vuarini in altero latere terra Sancti Stephani in fronte orientali via publica in altera fronte semita vicinabile Quicquid itaque infra hos fines et has terminationes predictus serviens noster Rotboldus visus fuit habere sive heredes ejus de omnibus hanc cartam venditoriam facimus prenominato Vuarmerio pro quibus scilicet rebus sepe jam dictus Rotboldus sive heredes ejus acceperunt precium solidos centum triginta et novem Ego igitur Karolus qui potestatem habeo de predictis servis et de rebus illorum pro amore bone servitutis et pro bona voluntate dono illi prenominatas res quatinus ab hodierna die idem Varmerius ex eisdem rebus liberam in omnibus et firmissimam optineat potestatem ad omnia quecumque facere voluerit Si quis vero contra hanc donationem nostram venire et eam infringere vel inquietare voluerit non valeat vindicare quod repetit sed multo magis culpabilis componat prenominato Vuarmerio cui damnum inferre voluerit tantum et aliud tantum quantum prenominate res meliorate umquam valuerint et presens donatio omni tempore firma permaneat cum stipulatione subnixa S Karoli comitis qui hanc donationem fieri et firmare rogavit S Teutbergi comitise S Richardi et Uperti filiorum suorum S Rotboldi qui consensit S Ademari S Odonis S Rostagni S Girberti S Rotsolini Ego in Dei nomine Siefredus levita hanc donationem scripsi datavi XIIII kalendarum junii regnante domno Chuonrado rege serenissimo