Charter Document - 02151091

Charter Document - 02151091


Charter Number: 02151091
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0960
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Divina largiente pietate hominibus concessum est ut ex rebus quas possident eterna valeat felicitas atquiri Quapropter ego Alexandra femina dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniensis monasterii aliquit ex rebus senioris mei Girberti pro ipsius videlicet anima ut ei Dominus in futuro juditio propitius esse dignetur Sunt vero ipse res site in pago Matisconensi in agro Puinciaco in ipsa villa hoc est mansum indominicatum ubi Lanbaldus quondam mansit cum omni integritate dono campis scilicet vineis pratis silvis aquis et quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur totum ad integrum trado atque transfundo ab hodierna die et inantea ut faciant habitatores supradicti loci quicquid exinde facere voluerint Si quis vero quod futurum minime credo ego ipsa aut ullus homo contra hanc donationem venire presumpserit non valeat vindicare quod repetit sed insuper coactus cui litem intulit auri libras III componat et inantea firma et stabilis permaneat Actum Cluniaco monasterio publice S Alexandra que fieri jussit et firmare rogavit S Raculfi S Ozent S Achini S Vendranni S Landaldi S Gausperti S Eldegeri S Arnulfi Data mense decembri anno VII Hlotharii regis Frater Rotardus scripsit