Charter Document - 02151089
Charter Number: | 02151089 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0960 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino fratribus Girolt et filios suos nomen Amalfredo presbitero et germano suo nomen Sisfredo emptores Nos quidem Artoinus et Folcoldus presbiteri pariter venditores vendimus nos vobis modiada de terra arabile qui est sita in pago Lucdunense in agro Candense infra villa Metono terminat ipsa terra a mane terra Sancti Martini a medio die terra Girolt a sero via publica a certio terra Avono Infra ipsas fines vel terminaciones ipsa terra sub integro vobis vendimus et recepimus de vobis precia sicut inter nos placuit adque convenit solidos VIIII et nos in pro ipsa precia de nostra jure et dominatione in vestra tradimus potestate faciatis quitquid volueritis it est at habendi vendendi donandi perdonandi seut liceat vobis comutandi ea vero ratione dum modo Giroldus vivit securus teneat et possedeat et post suum quoque discessum Amalfredo et Sisfredo perveniat et qualis plus vivit ad eum perveniat Et si quis vero quod fieri et futurum est minime credimus si nos ipsi aut ullus de heredibus nostris aut ullus homo ulloque tempore qui contra hanc cartam venditione ista inquietare voluerit non valeat vindicare quod repetit et conponat tantum et alium tantum quantum ipsa terra meliorata valuerit et ec omnis presens vendicio ista firma permaneat cum stibulacione subnixa Airoenus presbiter firmavit et subscripsit Folcholdus presbiter firmavit et subscripsit S Ashirlo S Metone S Atalart S Eldefredo S Chrispiano S Vandranno S Estefano S Bertolomei Visus rogatus carta venditione ista scripsi datavi die veneris in mense setembri anno XXIIII regnante Gondrado rege