Charter Document - 02151087

Charter Document - 02151087


Charter Number: 02151087
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0960
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Noticia vuirpitionis apud Matisconum sub die lunis in mense agusto XIII kal septembris ante presentiam domni Alberici comitis et fidelibus suis Vualterium vicecomitem Rotbertum Vuarulfum Vuichardum cum ceteris plures in eorum presentia proclamavit se quidam vir nomine Maiolus et abbas Sancti Petri Cluniensis seu et ceteri monachi ipsius loci Hildebrannus et Aldricus atque Rotardus de quendam virum nomine Vuarulfum qui tenet res Sancti Petri in pago Matisconensium in villis istis nuncupatis in Ibgiaco ecclesiam dimidiam in honore sancti Germani dicatam cum mansis curtilis vineis pratis silvis et aquis quicquid de ipsa causa in ipsa villa est et aspicit et in Bisciaco mansos duos et in Boiaco mansum unum et in Binciono mansum unum cum servis et ancillis ibidem pertinentibus Ipse autem Vuarulfus ut recognovit directum Sancti Petri et auctoribus suis Mayolum abbatem et monachorum suorum vuirpivit contra illos ipsas res alias res in ipso pago quas ipse Vuarulfus super eos reclamavit hoc est ecclesia in honore sancti Saturnini et rebus in villa Maysiriaco et in Dumbinas et de hoc ipse Vuarulfus recognovit nullum directum sibi habere vuirpivit contra Sanctum Petrum et actoribus suis his presentibus S Vuarulfi qui vuirpivit et firmare rogavit S Alberici comitis S Rotberti S Vualterii vicecomitis S Teotberti S Eyrico S Gausberti S Vuitberti S Bernardi S Raculfi S Otardi S Leuspranni S Hereldi S Vicardi Data per manu Berardi sub die lunis XIII kal septembris anno VII regni Hlotharii regis