Charter Document - 02151081

Charter Document - 02151081


Charter Number: 02151081
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0960
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato in pago Matisconensi sito vocabulo Cluniaco ubi preest domnus Maiolus venerabilis abbas Igitur ego in Dei nomine Franco dono pro anima Oolgaudi de rebus quas ipse dum adhuc viveret tenebat hoc est mansum cum vinea et prato simul tenente ubi Heldinus residet Deo et sanctis apostolis supra denominatis Est autem ipse mansus in supradicto comitatu in agro Mediolanensi in villa Buferias terminatur de duabus partibus terra Nadalis de tercia via publica de quarta vero cutta currente Et in alio loco dono condaminam in Campis Varenas videlicet et terminatur de una parte via publica de alia terra Gislardi de tercia terra Deodati et de quarta Gisoni Infra istas terminationes predictum mansum et condaminam dono vice Oolgaudi ad supradictum locum trado atque transfundo ut faciant inde auctores Sancti Petri quicquid eis placuerit nullo contradicente Si quis vero quod futurum esse non credo aliquam calumniam contra hanc donationem generare voluerit primitus iram Dei omnipotentis incurrat et insuper cui litem intulit auri libras II persolvat et hec donatio omni tempore firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco monasterio publice S Franconi helimosinarii qui donationem istam fieri et firmare rogavit S Gausperti presbiteri S Adraldi presbiteri S Vualterii S Ornadi S Vuandaldradi Data III idus martii anno VI regnante Hlothario rege Rotardus rogatus scripsit ad vicem cancellarii