Charter Document - 02151076

Charter Document - 02151076


Charter Number: 02151076
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0959 - 0987
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancte Dei ecclesie Cluniaco nomine quam videtur domnus abba Maiolus regere Ego prompta caritate et bona voluntate Iterius et uxor mea Alexandra donamus aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Lugdunense in agro Congniacense in villa Vallis hoc est vineam et campum et terminatur de una parte terra Magiensendanis et filiorum suorum de alia rivo qui appellatur Belneto de III parte via publica de quarta silva Infra istas terminationes totum ab integro usque ad inquirendum dono ad jam dictum locum eo tenore ut quandiu vixerimus de vinea et de campis et de silva usum fructuarium recipiamus et in vestitura si[n]gulis annis IIII denarios in festivitate sancti Petri persolvemus postquam autem obierimus ad Sanctum Petrum cum omni integritate perveniant nullo homine contradicente Et si ullus homo temptare presumpserit non valeat vindicare quod repetit sed iram Dei omnipotentis omniumque [sanctorum] incurrat nisi emendaverit et cui litem intulerit auri uncias III correptus componat et nostre donationis carta incunvulsa permaneat stipulatione subnixa S Iterius et uxor sua Alexandra qui fieri et firmare rogaverunt S Wilenchus S Erenchus S Arfonsus S Giraldus S Arnulfus S Aiendradus Actum XIIII kalendas februarii feria IIII tempore Condradi regis Arnulfus scripsit