Charter Document - 02151074

Charter Document - 02151074


Charter Number: 02151074
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0959 - 0960
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco Cluniensis monasterio quod est edificatum in comitatu Matisconensi in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli et quem domnus Maiolus abbas ad regendum tenet Ego in Dei nomine Vuandalmarus dono ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus mee proprietatis que sunt site in comitatu Augustodunensi in agro [] et in villa Vaure hoc est curtilum dominicatum cum omnibus appendiciis suis et quicquid in predicta villa Vaure visus sum habere id est vineas pratos campos aquas aquarumque decursibus exitibus et regressibus arbores pomiferas et sine pomis omnia et ex omnibus quesitum et quicquid ad inquirendum restat Et dono etiam ibi servientes his nominibus Odolricum cum infantibus suis Haldebrannum cum infantibus suis Engelbertum Aynulfum Dono etiam quicquid in villa Keitidas visus sum possidere Ista omnia supra denominata Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad supradictum monasterium Cluniacum dono in alimoniam et victum servientium ibi Deo et de mea potestate ab hac die in eorum dominatione transfundo ita ut a die presenti et deinceps teneant et possideant Si quis vero [quod absit] et quod minime spero aliquis de heredibus meis aut aliquis homo litem contra hanc donationis cartam a me bona voluntate factam movere tentaverit aut contrarius extiterit ipsa quidem ejus intentio nullum obtineat effectum Ipse vero cogente judiciaria potestate his quibus litem inferre temptaverit auri libras V persolvat et hec donatio firma et stabilis perseveret S Vuandalbert qui fieri et firmare rogavit S Gonterii S Arnulfi S Gyrbaldi S Bovonis S Aynardi S Gyrberti Item signum Aynardi Clemens ad vicem cancellarii scripsit Actum Cluniaco anno VI regnante Hlothario rege