Charter Document - 02151073

Charter Document - 02151073


Charter Number: 02151073
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0959 - 0960
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quotiens rationabili exigente causa contigerit ut aliquis fidelium ecclesiastico jure subditas more precario sibi largiri petierit tanta id debet auctoritate fulciri quatinus nulle humane mentis mutabilitate a succedentibus possit vacuari Igitur in nomine sancte ac individue Trinitatis ego Maiolus favente Christi gratia monasterii Cluniensis quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli abbas una cum consensu atque voluntate fratrum in eodem cenobio Deo ac institutionibus beati Benedicti militantium notum fieri volumus omnibus fidelibus christianis non solum presentibus verum et succedentibus quod quidam clericus nobiliori genere ortus nobisque multum carissimus nomine Teodoricus expetiit a nobis ut aliquid ei de rebus nostre ecclesie per cartam elemosinariam traditis loco precarie concederemus cujus petitionem rationabilem perpendentes visum nobis est non esse justum eandem ejus petitionem respuere concedimus prefato honorabili viro res nostre ecclesie pertinentes quas Leotardus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo pro redemptione anime sue tradidit que sunt site in pago Nevernensi id est villam quam nominant ad Tres Vauras cum capella in honore sancti Germani dicata et quicquid ad supradictam villam vel ad prefatam capellam pertinere probatum fuerit quicquid quesitum est vel restat ad inquirendum totum eidem concedimus ea videlicet ratione ut quandiu vixerit usu fructuario teneat ac possideat et singulis annis in festivitate supradictorum apostolorum id est III kal julii in censu V soldos denariorum ad prefatum monasterium Cluniensem et rectoribus ejusdem monasterii persolvat Post obitum vero ipsius res supra denominate ad sepe jam dictum monasterium cum omni integritate atque melioratione nulla intercedente contrarietatis mora revertantur Ut autem hujus precarie concessio firmior habeatur manu nostra roboravimus fratribusque nostris roborandam tradere jussimus S Balduini S Aldrici S Duranni S Andree S Witberti S Bernonis S Bertranni S Umberti S Alduini S Aduini Ego frater Clemens scripsi Actum Cluniaco anno VI regnante Hlothario rege