Charter Document - 02151071

Charter Document - 02151071


Charter Number: 02151071
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0959 - 0960
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Dei eterni Ego Maiolus favente Christi clementia Cluniacensis cenobii abbas notum fieri volumus omnibus fidelibus christianis tam presentibus quamque succedentibus quod domnus Arnulfus episcopus Atensis nostram expostulando adiit presentiam quatinus ei concederemus loco precarie res quasdam juris sanctorum apostolorum Petri videlicet et Pauli supradicti cenobii Cluniensis Inquisita itaque voluntate nostrorum fratrum eoque assensum rationabiliter prebentibus decrevimus prelibati domni episcopi precibus obtemperare concedimus itaque eidem domno Arnulfo episcopo atque consanguineo ejusdem Teotberto res sanctis apostolis Petro et Paulo dicatas que sunt in pago Atensi site in villa Lausnava et in alia villa quam vocant Solco usque in montem Clavaniacum et in alio loco ubi dicitur Tretbalio et in alia villa que vocatur Bassiis et in alia villa que dicitur Siciago et in alia villa que dicitur Borsio et in alia villa que vocatur Soricorias et in alia villa que vocatur Leocola et in alia villa que vocatur Valle et ipsum allodum quem avus meus Fulcherius comparavit de Bernardo et in alia villa que vocatur Jocalas Ista omnia [michi] et fratri meo Eyrico ex successione nostrorum parentum nobis obvenerunt Nos vero ego videlicet Maiolus prefati cenobii Cluniacensis abbas et predictus frater meus pro remedio animarum nostrarum nostrorumque parentum omniumque fidelium christianorum Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo in Cluniaco cenobio tradidimus Omnia itaque in denominatis villis conjacentia sive quantum avus meus Fulcherius et genitor meus ejusdem nominis Fulcherius in comitatu Aptensi tenuerunt vel conquisierunt totum predicto episcopo et ejus consanguineo Teotberto concedimus in ea scilicet ratione tradente eodem eo domno episcopo as res suas que sunt site in prescripto comitatu Atensi in villa Lausnava Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo in prelibato cenobio Cluniensi eo videlicet tenore ut quamdiu ipse episcopus et ejus consanguineus vixerint teneant et possideant et festivitate beati Martini in censu soldadas quinque ad Cluniacum persolvant post obitum vero utrorumque res omnes suprascripte ad prefatum Cluniense cenobium absque ullius contradictione cum omni melioratione perveniant Ut vero precaria ista illibata inviolabilis omni tempore permaneat manu nostra firmavimus et fratribus nostris corroborandam porreximus Maiolus abba firmavit Eldebrannus firmavit Jacob firmavit Eldricus firmavit