Charter Document - 02151070

Charter Document - 02151070


Charter Number: 02151070
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0959
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto cenobio Cluniacensi in honore beati Petri apostoli constructo atque sacrato in quo domnus Aimardus abbas gregem monachorum bene regit Ego Arnaldus dono aliquid de rebus meis pro remedio anime mee vel parentum meorum que res in villa sunt Galoniaco due vinee quarum una terminatur a mane terra Tolani a meridie terra Sancti Petri a sero Sancti Johannis cum eris a circio terra Gonzaldi cum eris altera vero terminatur a mane via publica a meridie a sero a circio terra Sancti Petri Dono et campum ubi a la Vardella vocant qui campus terminat a mane via publica a meridie a sero a circio terra Sancti Petri Cuncta hec ex integro offero Deo ad locum Cluniacum Sancti Petri ut ejusdem loci rectores ab hac die faciant de his quod melius voluerint vel sibi placuerint Ergo quisquis donationem atque elemosinam hanc contradicere voluerit reus erit ipseque eis quibus calumpniam intulerit duas uncias auri componat et donatio mea atque elemosina firma permaneat cum stipulatione subnixa Actum Budone in villa S Arnaldi et filiorum ejus Setbaldi Giperi Ricardi et Arnaldi S Estoimini S Girbaldi S Arberti S Amlardi Ego Johannes rogatus scripsi et datavi V feria mense decembri anno sexto regnante Lottario rege