Charter Document - 02151068
Charter Number: | 02151068 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0959 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dilecto in Christo domino Amblardo archiepiscopo Ego quidem Guilelmus fidelisque tuus secundum meum scire pro remedio anime mee quia vice apostolorum a Deo tibi potestas data est relaxari peccata ideo dono tibi aliquid de rebus meis hoc est terram quam Arnoldus mihi dedit pro periculo mortis sue et liberationem sue vite Ipsam autem terram cum vineis et mansionibus et vircariis et pratis et silvis et omnibus adjacenciis ejus usque ad exquisitum tibi trado atque transfundo et de meo jure in tuam revoco potestatem ad faciendum quicquid volueris Sunt autem predicte res site in pago Arvernensi in agro Dorensi in villa Nimsiaco Si quis vero contra hanc donationem aliquam calumpniam inferre voluerit nullatenus vindicet sed componat cui litem intulerit auri libras tres et deinceps hec donatio firma permaneat cum stipulatione subnixa Signum Vuilelmi qui donatione ista fieri et firmare rogavit S Bertranni presbiteri S Frudini S Arnulfi S Estorgii S Dalmacii S Bertranni S Ugonis Data per manum Ugonis presbiteri mense decembri in VI feria anno XXIII regni regis Gonradi