Charter Document - 02151065
Charter Number: | 02151065 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0959 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Maingaudus cogitans de remedio anime mee seu de premio vite eterne dono campum in villa que dicitur Bugdonis in comitatu Matisconensi in agro Galoniacensi ad monasterium quod est constructum in loco Cluniacum nuncupato atque in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli Deo constat consecratum cuique domnus Maiolus abbas preesse videtur terminatur vero ipse campus a mane via publica a medio die rivo currente a sero terra Sancti Petri a cercio terra Maimberti Et in comitatu Cabilonensi dono similiter ad eundem locum vineam que est in villa Vallis medietatem et terminatur ipsa vinea a mane et a sero terra Sancti Martini a medio die terra Sancti Nazarii a cercio rivo currente Istas vero res supra denominatas pro remedio anime mee seu parentum meorum dono ad supradictum locum ea ratione ut quamdiu in laicali habitu fuero teneam et possideam Inantea vero rectores ejusdem loci faciant exinde quicquid facere voluerint Si quis vero quod minime fieri credo ego ipse vel aliquis de parentibus meis vel aliqua intromissa persona contra hanc donationem facere voluerit quicquam non vi[n]dicet quod repetit insuper etiam cogente potestate judicaria auri libram unam exsolvat et hec carta nichilominus inviolata omni tempore permaneat S Maingaudi qui fieri rogavit Signum Girbaldi et Arnaldi et Dacberti et Sabaldi Galamanni et Martini Data mense augusto Rothardus scripsit anno V Lotharii regis Francorum