Charter Document - 02151064
Charter Number: | 02151064 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0959 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Nos enim in Dei nomine ego frater Maiolus nutu Dei abbas et universa congregatio Cluniensis cenobii Constat nos aliquid concedere cuidam viro nomine Rotgrimmo et uxori ejus Nectildi filioque ipsorum Vuarulfo de rebus ecclesie nobis commisse quod ita fecimus id est Novam Villam et aliam villam nomine Colonias cum servis et ancillis terris vineis pratis silvis aquis aquarumque decursibus et quicquid ad eas aspicere videtur ea tamen ratione ut si quis ex vobis ambobus prior obierit omnis medietas ad ipsam ecclesiam beati Petri revertatur aliam vero medietatem tam ille qui ex vobis superstes fuerit quam supradictus infans dum advixerit teneat post ipsorum quoque discessum omnia rectores ecclesie beati Petri jam dicti monasterii recipiant Retinemus autem in vestituram unum servum nomine Sisbradum cum uxore sua et infantibus et mansum supra quem residet Si quis vero quod futurum esse non credimus nec evenire omnino estimamus nos ipsi [quod absit] aut aliquis de successoribus nostris aliquam controversiam vel litem contra vos removere presumserit quod repetit nullatenus vindicet sed hæc carta a nobis libentissime corroborata semper inconvulsa permaneat cum stipulatione subnixa Maiolus peccator et humilis abba [subscripsit] Eymardi [subscripsit] Heddebranni [subscripsit] Balduini [subscripsit] Andree [subscripsit] Duranni [subscripsit] Leotardi [subscripsit] Heldri [subscripsit] Vuitbert [subscripsit] Stephani [subscripsit] Johanni [subscripsit] Ingelmanni [subscripsit] Ricfredi [subscripsit] Ingelbaldi [subscripsit] Artrim [subscripsit] Grimaldi [subscripsit] Bernerio [subscripsit] Actum Cluniaco anno V regnante Lotherio rege Ego frater Vuarinus rogatus scripsi datavi die jovis mense julio