Charter Document - 02151062

Charter Document - 02151062


Charter Number: 02151062
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0959
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino fratribus Teotbert emptore Igitur in Dei nomen Eliodus et uxore sua Vualberga vendimus tibi aliquit de res nostras que sunt sitas in pago Matisconense in agro Marciacense in villa Cavaniaco oc est campo qui terminet de tres partes[] a medio die terra Sancti Petri Infra istas terminaciones totum ad integrum tibi vendimus tradimus atque transfundimus et accepimus de te precium in valente solidos II et denarios IIII et focias post hunc diem quiquit volueris in omnibus Si quis vero si nos aut ullus homo qui tentare vel calumniare presumpserit auri uncia media componet firma stabilis permaneat cum stibulacione subnixa Actum Lorduni castello S Eliot et uxore sua Vualbergia qui fierint et firmare rogaverunt S Bernart qui consensit S Ainono S Itbert S Rotart S Vuandalgerio S Dedenco Benedictus scripsit datavit die lunis in mense madio anno V regnante Loterio rege S Custancius