Charter Document - 02151060

Charter Document - 02151060


Charter Number: 02151060
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0959
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino magnifico Johannem sacerdote emptore Ego enim in Dei nomen Isimbardus venditor vendo tibi de rebus propriis juris meis qui ex conquisito ipsas res mihi legibus obvenerunt Resident autem ipsas res sitas in pago Arvernico in comitatu Brivatense in vicaria de Cantoiole in teraturio de villa que dicitur Volamato Majuore in ipso territorio vendo tibi de vinea octava parte et de mansione vircarie et orto et exevo et campo uno et ipse campus fines abet de una latus terra Ebone de alio latus terra Asterio de tercio latus vinea ad ipso emptore ex quarto autem latus rivo currente per tempus pluviarum Infra istas fines quantumcumque ad ipsas res que supra diximus aspiciunt vel aspicere videntur totum et ab integrum tibi vindo inde et accepit de te precium de presente sicut inter nos convenit aut nobis bene placitum fuit solidos viii et ego in pro ipsa precia per hanc cartam et venditionem istam ipsas res tibi trado adque manibus transfundo ad faciendum quidquid melius facere volueris sine ullo contradicente persona ad jure proprium De repeticione autem sane et si ullus homo res istas inquietare presumpserit non vindicet se[d] conponat tibi tantum et alium tantum quantum ipsas res melioratas valuere potuerint et inantea carta ista firma stabilis permaneat cum stibulatione subnixa Facta carta ista die jovis in mense aprilio anno quinto regnante Lotario rege Signum Isimbardo qui carta ista scribere et firmare rogavi manu sua firma Signum Asterio Signum Airado Signum Lauzardo Signum Ebone Signum Ildeboldo Ego Stefanus rogatus scripsi