Charter Document - 02151057
Charter Number: | 02151057 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0958 - 0959 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosanctæ æcclesiæ quæ est constructa in pago Matisconensi in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli Cluniensis cœnobii quam domnus Maiolus ad regendum tenere videtur Ego igitur Andreas pro redemptione peccatorum meorum et remedio animæ meæ et pro omnibus fidelibus christianis vivis seu defunctis dono res meæ proprietatis ad ipsam casam Dei quæ mihi ex materna obvenerunt successione Sunt autem ipse res sitæ in pago Avinionensi in villa Samnione omnia ergo quæ ad meam debent pertinere portionem ad predictum monasterium et ad rectores ejusdem monasterii de eisdem rebus a die presenti et deinceps dono et de meo jure in eorum trado dominatione ut habeant liberam potestatem faciendi quicquid eis placuerit tenendi commutandi seu vendendi nullo contradicente Si quis autem donationem istam contradicere aut inrumpere temptaverit auri libras II componat et inantea donatio ista firma et inconvulsa permaneat cum stipulatione subnixa S Andreæ qui hanc donationem fieri et firmare rogavit S Guikardi S Garberti Frater Clemens scripsit Facta carta ista anno regnante Chuhonrado rege XXII