Charter Document - 02151053
| Charter Number: | 02151053 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0958 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancte ecclesie que est constructa in honore sancti Petri apostoli de Cluniaco cum ceteris sanctis qui ibi consistunt Igitur ego in Dei nomine Alierius et Leugar ex amore et promta benivolentia nostra pro animarum nostrarum remedio vel pro eterna retributione donamus ex rebus nostris Sancto Petro apud Cluniacum res quasdam juris nostri que sunt in pago Viennensi in villa que nominatur Brocianus Subterior et terminatur terra illa nostra de uno latere via publica et Girbola fluvio currente de alio latere Rodano decurrente in una fronte terra Sancti Petri in alia fronte terra Losuerii presbiteri et murus antiquus Infra hos fines et terminationes una cum arboribus et exitibus et sub integro ibi donamus scilicet Sancto Petro apud Cluniacum cum ceteris sanctis qui ibi consistunt ibi iniquam donamus quicquid adquisitum vel adquirendum est id est ad habendi vendendi donandi seu commutandi potestatem Quod si nos ipsi aut persona aliqua aut ullus homo aut ullus ex heredibus nostris extiterit aliquando qui contra hanc donationem monachos Cluniacenses inquietare presumpserit non valeat obtinere quod repetit insuper culpabilis sit dampnoque multetur una cum fisco et persolvat vobis tantum et aliud tantum quantum ista donatio valet vel eo tempore valuerit quando multum meliorata fuerit et inantea donatio ista omnique tempore firma permaneat cum stipulatione subnixa Signum Alierii et Leugar qui donationem istam fieri et firmari rogaverunt Signum Arnulfi Signum Adroldi Signum Dominici Signum Ectre Signum Otgerii Signum Teobaldi Signum Balsemodi Ego Elgodus presbiter rogatus dictavi et scripsi die dominico in mense novembri anno xxii regnante Gonrado rege
