Charter Document - 02151052

Charter Document - 02151052


Charter Number: 02151052
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0958
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis Chuonradus divina ordinante providentia serenissimus rex Si in restauratione ac relevatione rerum æcclesiasticarum curam summam adhibere sollicitudinemque utilem gerere studemus non solum in hoc regium nostrum exercemus ministerium verum etiam ad æterne remunerationis fructum vel ad temporalem gloriosius transigendi vitam liquido nobis hoc credimus profuturum quia quanto propinquiores diei ultimo existimus tanto paratiores in omnibus rectitudinibus esse debemus Proinde noverit omnium fidelium nostrorum industria tam presentium quamque futurorum quia Boso comes intimavit celsitudinis nostræ auribus ac humiliter precatus est nostram magnitudinem ut quasdam res videlicet abbatiam Sancti Amantii cum omnibus suis appenditiis quesitis et inquirendis ad cœnobium Cluniensis æcclesiæ quod est constructum in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli sicuti justum est vel ad usus fratrum ibidem Deo servientium inpendere seu tradere perpetualiter curaremus cujus videlicet comitis Bosoni justam cernentes petitionem gratanter quod postulavit fecimus Volumus namque ac firmiter precipimus ut post hanc nostram traditionem ullus ulloque tempore non comes nec ulla potens persona potestatem habeat prenominatam abbatiam ex dicto cœnobio abstrahendi sed omnia in usus fratrum ibidem Deo regulariter servientium adquirantur Ut autem hec nostra auctoritas a nullo umquam violetur ipsi summo judici commendamus et ut a nobis facta credatur manu propria eam firmamus et de anulo nostro consignare jussimus Signum domni Chuonradi piissimi regis Heidolfus levita ad vicem Keroldi archicancellarii recognovit Data VII X kalendas octobris anno ab incarnatione Domini Jesu Christi DCCCCLVIII anno XXI regnante Chuonrado rege