Charter Document - 02151051

Charter Document - 02151051


Charter Number: 02151051
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0958
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacro Cluniacensi monasterio quod est edificatum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli cui donnus Aimardus abbas preesse videtur Ego Oda femina dono de rebus meis quæ sunt site in pago Lugdunense in agro Gasniacense in villa Gemellis hoc est unum curtilum cum manso et vinea atque arboribus que res his finibus terminantur a mane terra et vinea de ipsa hereditate nostra a meridie consteria vicinorum a sero terra Sancti Leodegarii a circio terra de ipsa hereditate Infra istas terminationes totum vobis dono ad integrum pro remedio anime meæ et pro remedio parentum meorum et pro seniore meo nomine Vendranno et pro seniore meo Gislemaro Dono etiam predicto monasterio Cluniacensi et alias res juris mei que ad ipsum aspiciunt in vineis campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus hoc totum ad integrum trado atque transfundo mo[na]chis Sancti Petri Cluniacensis monasterii presentibus et futuris ut post hunc diem de omnibus his faciant quicquid facere voluerint Quapropter precor vos Sancti Petri monachi seniores mei ut me recipiatis in vestram societatem sicut unum ex vobis et quando obitus meus advenerit me ad locum vestrum deportari faciatis ad sepeliendum si tamen possibile fuerit Quod si forte ego aut ullus homo aut aliqua emissa persona extiterit aliquando qui donationi huic contraire temptaverit ad it non prevaleat imo iram Dei et beatæ Mariæ matris ejus et sanctorum archangelorum Michael et Gabriel et beatorum apostolorum Petri et Pauli et omnium martirum et confessorum atque virginum de ipsis omnibus sit maledictus sicut Datan et Abiron et Judas qui Dominum tradidit et sit sepultus in inferno et auri libras tres coactus componat et presens donatio ista omni tempore firma permaneat cum stipulatione subnixa S Ode que donationem istam [fecit] et firmari rogavit S Gilemari S Vuarneri S Dodone S Suffisie Eldeardis que donationem istam per omnia firmaverunt S Engelardi S Ade S Arnaldi S Vuiberti Ego Constantius rogatus scripsi et subscrisi atque datavi in secunda feria in mense augusto anno IIII regnante Lottario rege