Charter Document - 02151049
Charter Number: | 02151049 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0958 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina pietate largiente legumque auctoritate concedente sanctitum est ut unusquisque fidelium de rebus propriis ac temporalibus eterna valeat mercari dicente Scriptura Date elemosinam et omnia munda sunt vobis et alibi Divitiæ viri redemptio anime ejus Quapropter ego in Dei nomine Constantinus hæc recogitans et terminum hujus fragilis et caducæ vitæ appropinquantem perspiciens delego aliquid de rebus juris mei Deo et sanctis apostolis ejus Petro scilicet et Paulo ac monachis Cluniaco monasterio degentibus quod videlicet cœnobium est situm in pago Matisconense consecratum in honore Dei ac predictorum apostolorum mundi denique principum cuique preest domnus Heymardus abba Sunt vero ipse res site in pago Matisconense in agro Saviniacensi hoc est ecclesiam in honore Sancti Jengulfi consecratam dono cum decimis campis pratis silvis vineis aquis aquarumque decursibus et quicquid ad ipsam ecclesiam pertinet vel pertinere videtur et sicut a me presente hodie possidetur et in eo tenore istas res supra denominatas dono ut monachi qui in supradicto loco sunt vel fuerint nec in benefitium dare nec scamnium facere habeant potestatem ad ullum hominem sed sint in stipendia fratrum pro remedio anime meæ vel parentum meorum et omnium fidelium christianorum ea scilicet ratione ut dum vivo teneam et possideam et singulis annis in vestitura duos modios persolvam unum de annona et alium de vino Si quis vero quod futurum esse non credimus contra hanc donationem aliquam calumniam inferre temptaverit primitus iram Dei omnipotentis incurrat et nisi cito resipuerit auri libras L coactus exsolvat hec vero donatio inconvulsa permaneat Actum Cluniaco monasterio publice S Constantini qui fieri jussit S Adalgisi Arnulfi Achini Fulconi Vuicheranni Rotberti Data mense junio anno IIII regnante Lothario rege Francorum Rothardus scripsit