Charter Document - 02151048

Charter Document - 02151048


Charter Number: 02151048
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0958
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino magnifico Johanni sacerdote emptore Ego enim in Dei nomen Ermenberja venditrix vendo tibi aliquid de rebus propriis juris meis qui ex conquisito ipsas res mihi legibus obvenerunt Resident autem ipsas res sitas in pago Arvernico in comitatu Brivatense in aice Cantilanico in vicaria de Cantoiolo in territorio que dicitur villa Volamato Majore hoc est in ipso territorio prato i qui abet fines de subtoriore latus Agernco rivo currente de alio latus gutula currente per tempus pluviarum de tercio latus vinea ipsi Johanni et fratri suo Stephano ex carto vero latus Traebone Infra istas fines vel terminaciones compositas cantum cumque ad ipso prato aspicit vel aspicere videtur in omnibus totum et ab integrum tibi vindo unde et accepit de te precium de presente sicut inter nos convenit aut nobis bene placitum fuit solidos VI et denarios x Et ego in pro ipsa precia per hec carta ven[di]cione ista ipso prato tibi vendo adque manibus tibi transfundo ad habendi vendendi donandi seu liceat commutandi ad faciendum quicquid melius facere volueris sine ullo contradicente persona et si ullus homo res istas inquietare presumpserit non vindices et componat tibi tantum et alium tantum cantum ipsas res melioratas valere potuerint et inantea carta ista firma et stabilis permaneat cum stibulacione subnixa Facta carta ista die dominico in mense junio anno iiii regnante Lotario rege Signum Ermenberjane qui carta ista scribere et firmare rogavit manu sua firma Signum Isimbardo et Stephano et Abone filios suos consencientes Signum Asterio Signum Leotardo Signum item Stephano Signum Ebone Ego Amalfredus rogatus scripsit