Charter Document - 02151044
| Charter Number: | 02151044 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0958 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabilis loco Cluniaco in honore Dei ac beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato in comitatu Matisconensi sito cui preest domnus Emardus abba Ego igitur in Dei nomine Leutaldus comes per jussionem nepotis mei Humberti dono ad prefatum locum aliquid de rebus ejusdem Humberti hoc est mansum unum in villa Salliaco cum appenditiis suis hoc sunt vineis terris pratis [silvis] aquis aquarumque decursibus cum servis his nominibus et Gerodum cum uxori sue et infantibus suis Moro cum uxore et infantibus et aliam feminam Mariane omnia et ex omnibus quicquid ad ipsum mansum aspicit dono ad ipsa casa Dei pro remedium anime Vuidonis donatumque in perpetuum esse volumus ut omni tempore rectores ejusdem ecclesie faciant in omnibus quicquid voluerint Si quis vero ullus de heredibus ejusdem Humberti aut alia emissa persona hanc donationem inquietare vel calumniare presumpserit primitus Dei omnipotentis iram incurrat et offensam apostolorum Petri et Pauli et insuper auri libras ii componat et hec presens donatio ista omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Matisconum publice Signum Leotaldi comitis Signum Humberti qui carta ista fieri et firmare rogaverunt Signum Walterii vicecomitis Signum Ratherii Signum Vuidoni Signum Vuichardi Signum Humberti Signum Eyrico Data per manu Berardi sub die lunis ii nonas januarii anno iii regnante Hlotharii regis
