Charter Document - 02151041
Charter Number: | 02151041 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0957 - 0958 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino fratribus Gosmaro et uxor sua Eva Igitur ego in Dei nomen Amelus im pro amore et bone voluntate et propterea quod tu mihi bene servistis et inantea melius promittis propterea dono tibi aliquid de res meas qui sunt sitas in pauco Cavilonense in fine Fabriacense ubi in Camloco sedit In primis dono tibi curtilo com superposito terminat de uno latus Sancte Leodegarii terminat de alio latus Letardo in uno front via puplica in alio front de ipsa ereditate abet in longo percicas XX et pedes V in lato perticas XVII et pedes VI Infra istas terminationes et perticaciones tibi dono et dono tibi pratos qui subtus Ponto vocant parcionem meam tibi dono in taliter ratione dum modo vivo teneo et possideo et post meum discessum tibi perveniat sine ullum contradicentem Si quis vero si ego ipsius au ullus omo au ullus de eredibus meis qui contra donacione ista venire tentare vel calumniare presumpserit non valeat vendicare quod repetit sed deferat cui tentat una cum tercio fisco auri uncias duas coactus componat et inantea firma et stabilis permaneat constipulatione subnixa Actum Camlogio basilica Santi Martini S Amalono qui donacione ista fierit et firmare rogavit S Girfredi levita S Randoeno S Imberto S Bernardo S Tetono S Letardo et iterum Letardo S et iterum Bernardo et iterum Randoeno S Egelono S Arlulfo Ego Bernardus rogitus scripsit datavit die hiovis novimb anno quarto regnante Lotario rege