Charter Document - 02151040
Charter Number: | 02151040 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0957 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino magnifico emptores Maiolus abba cum cæteris fratribus Cluniensis Nos enim in Dei nomine venditores Aganus et uxor mea Heda constat nobis vendidisse vobis quod ita et fecimus aliquid de rebus propriis nostris Sunt autem site ipse res in pago Burgundia in comitatu Matisconense in vicaria in villa quæ vocatur Mazeriaco quantum in ipsa villa visi sumus habere vel possidere hoc sunt curtilis vineis terris pascuis pratis silvis aquis aquarumque decursibus totum et ad integrum vobis vendimus et in alia villa quæ vocatur Fabricas similiter quantum visi sumus habere vel possidere vobis vendimus Et in alia villa que vocatur Verolias quantum visi sumus habere vel possidere vobis vendimus Et in alia villa quæ vocatur Chadgiseto quantum in ipsa villa visi sumus habere vel possidere totum vobis vendimus Similiter et in villa Engoeni quantum in ipsa visi sumus habere vel possidere cum mancipiis nostris utriusque sexus ad ipsas villas pertinentes sicut suprascriptum est totum et ad integrum vobis vendimus unde et accepimus a vobis pretium sicut inter nos convenit valentes CCCCLX solidos Si quis vero quod futurum esse minime credo [quod absit] aut nos ipsi vel aliquis de heredibus nostris vel qualibet consanguinitate conjunctus seu etiam ulla intromissa persona qui contra venditione ista a nobis libenter facta contradictor extiterit in primis iram Dei et Sancti Petri incurrat cum Juda proditore Christi perpetuo dampnandus consotietur parsque ejus fiat cum Dathan et Abiron quos terra vivos obsorbuit et cum eis qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis scientiam viarum tuarum nolumus et hæc carta inconvulsa permanens repetitio ejus nullum effectum obtineat stipulatione subnixa Manu propria firmavi et ad corroborandum tradidi S Agani et uxori suæ Hæde qui hanc donationem fieri et firmari rogaverunt S Arduini S Gunterii S Bertranni S Gauzeranni S Gausperti S Girmundi S Malvuini Data mense decembrio anno IIII regnante Lothario rege Bladinus subscribsit