Charter Document - 02151033

Charter Document - 02151033


Charter Number: 02151033
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0957
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato in pago Matisconense sito cui preest domnus Hemardus venerabilis abbas Igitur ego Hugo consenciente matre mea Frinzade et fratre meo Gauzberto dono ad predictum locum res meas que de paterna hereditate mihi eveniunt Sunt autem ipse res site in pago Matisconense in villa Bainas in agro Maciaco hoc est vinea Marciliaco quantum ibi visus sum habere et in alia villa que nuncupatur Dombinas dono alias res hoc sunt vineæ campi prati silve aquis aquarumque decursibus quesitum et ad inquirendum similiter quantum ibi visus sum habere et in aliis locis ubicumque visus sum habere totum ad integrum trado atque transfundo et post hanc diem quicquid auctores Sancti Petri facere voluerint faciant sine ullo contradicente Si quis vero contra hanc donationem venire presumpserit primitus iram Dei incurrat et sanctorum apostolorum Petri et Pauli et cui litem intulerit auri libras III componat et inantea donatio ista firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Bainas publice Signum Hugonis qui donationem istam fieri et firmare rogavit S Frinzade S Gauzberto S Azoni S Ranberto S Dominico S Agledo S Stephani S Vuilelmi S Ansaldi S Johanni Rolandus scripsit in mense junio anno III regnante Lothario rege